- THEATROQUINEGIUM
- THEATROQUINEGIUMpro Theatrocynegium, ex Graeco θεατροκυνήγιον, inter processiones Consulis recensetur tertiô locô, Iuliano Antecessori, Constit. 98. Procesiones autem ipsius volumus esse septem omnes in circo et harena et in theatro. Et prima quidem processio erit Kalendis Ianuariis: secunda autem ea, quae Mappa, tertia autem quae Theatroquinegium appellatur, etc. Vide infra ubi de Theatrali Venatione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.